Kitap 7
21
Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit: ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias. Nam imaginem etiam savii mentiendo ore improba After ferinas the MSS have voluptates. This will not construe, and seems like a gloss on libidines or ferinas nuptias which has crept into the text. compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium.