Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 5

4 Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat: iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat,et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat: statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium. Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant.
5 Ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus (namque praeter oculos et manibus et auribus is non nihil sentiebatur): Psyche dulcissima et cara uxor exitiabile tibi periculum minatur fortuna saevior, quom observandum pressiore cautela censeo. Sorores, iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes, scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi