Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 5

17 Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant: Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui; nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit: et multi coloni, quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem.
18 Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes affirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterus, opimiore fructu praeditam devoraturum. Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis assentiri velis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere, an saevissimac bestiae sepeliri visceribus: quod si te ruris huius vocalis solitudo vel clandestinae Veneris faetidi periculosique concubitus et venenati serpentis amplexus delectant, certe piae sorores nostrum fecerimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi