Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 4

31 Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen—hoc enim nomine puella nuncupabatur—coram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignatione Per ego te inquit Maternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severitervindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem. Sic effata, et osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rore calcato, ecce iam profundummaris sudo resedit vertice, et, ipsum quod incipit velle, et statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum The MSS have reverenter, which does not make very good sense. The alteration is due to Brant. The MSS and older editions had profundi, in which case the obsequium. Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae; hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmina flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi