Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 3

4 Sic profatus accusator acerrimus immanem vocem repressit, ac me statim praeco, si quid ad ea responderi vellem, iubebat incipere. At ego nihil tunc tempori amplius quam flere poteram, non. tam Herculi truculentam accusationem intuens quam meam miseram conscientiam; sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa: Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere. Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi