Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 11

8 Ecce pompae magnae paulatim praecedunt anteludia votivis cuiusque studiis exornata pulcherrume. Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur. Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere. Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret. Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi