Thesauros Edebiyat Roman Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Apuleius

Kitap 10

9 Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret. At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur. Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat: nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi