Thesauros Edebiyat Roman Fragments

Fragments

Fragments Petronius Arbiter
1 Servius ad Vergili Aen. III 57: auri sacra fames sacra id est execrabilis. Tractus est autem sermo ex more Gallorum. Nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis sumptibus et purioribus cibis. Hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum exsecrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur. Hoc autem in Petronio lectum est
2 Servius ad Vergili Aen. XII 159 de feminino nominum in tor exeuntium genere: Si autem a verbo non venerint, communia sunt. Nam similiter et masculina et feminina in tor exeunt, ut hic et haec senator, hic et haec balneator, licet Petronius usurpaverit balneatricem dicens
3 Pseudacro ad Horati epod. 5, 48: Canidia rodens pollicem habitum et motum Canidiae expressit furentis. Petronius ut monstraret furentem, pollice ait usque ad periculum roso
4 Sidonius Apollinaris carminis XXIII:
5 Priscianus institutionum VIII 16 p. 381 et XI 29p. 567 Hertzii inter exempla quibus deponentium verborum participia praeteriti temporis passivam significationem habere declarat: Petronius animam nostro amplexam pectore
5b Boethius in Porphyrium a Victorino translatum dialogo II extreme p. 45 exemplarium Basiliensium: Ego faciam, inquit, libentissime. Sed quoniam iam matutinus, ut ait Petronius, sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur
1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi