24
Hieronymus in epistula ad Demetriadem CXXX p. 995 Vallarsii: Cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est Non bene olet qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet
25
Fulgentius mythologiarum II 6 p. 80 de Prometheo: Quamvis Nicagoras quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pingat imaginem. Unde et Petronius Arbiter ait “qui voltur iecur intimum pererrat et pectus trahit intimasque fibras, non est quem lepidi vocant poetae, sed cordis mala, livor atque luxus”