Thesauros Edebiyat Roman Fragments

Fragments

Fragments Petronius Arbiter
6 Fulgentius mythologiarum I p. 23 Munckeri: Nescis . . quantum saturam matronae formident. Licet mulierum verbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rhetor taceat et clamorem praeco compescat, sola est quae modum imponit furentibus, licet Petroniana subet Albucia
7 Fulgentius mythologiarum III 8 p. 124 ubi sucum myrrhae valde fervidum esse dixit: Unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum myrrhinum se poculum bibisse refert
8 Fulgentius in expositione Virgilianae continentiaep. 156: Tricerberi enim fabulam iam superius exposuimus in modum iurgii forensisque litigii positam. Unde et Petronius in Euscion ait Cerberus forensis erat causidicus
9 Fulgentius in expositione sermonum antiquorum 42 p. 565 Merceri: Ferculum dicitur missum carnium. Unde et Petronius Arbiter ait postquam ferculum allatum est
10 Fuigentius ibidem 46 p. 565: Valgia vero sunt labellorum obtortiones in supinatione factae. Sicut et Petronius ait obtorto valgiter labello
11 Fulgentius ibidem 52 p. 566: Alucinare dicitur vana somniari, tractum ab alucitis, quos nos conopes dicimus. Sicut Petronius Arbiter ait nam contubernalem alucitae molestabant
12 Fulgentius ibidem 60 p. 567: Manubiae dicuntur ornamenta regum. Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
13 Fulgentius ibidem 61 p. 567: Aumatium dicitur locum secretum publicum sicut in theatris aut in circo. Unde et Petronius Arbiter ait in aumatium memet ipsum conieci

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi