84
Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere,insistere cod. Messaniensis: inspicere other MSS. primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere divitias curant, nihil volunt inter homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectanturinsectantur Buecheler: iactantur. itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi” “Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” L “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”