Thesauros Edebiyat Roman Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
24 Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam “Quaeso” inquam “domina, certe embasicoetan iusseras dari.” Complosit illa tenerius manus et “O” inquit “hominem acutum atque urbanitatis vernaculaevernaculae Scioppius: vernulae. fontem. Quid? tu non intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo melius succederet, “Per fidem” inquam “vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?” “Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.” Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit. Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat LO ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare ergo” inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum applicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi “Haec” inquit “belle cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo.”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi