Thesauros Edebiyat Roman Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
20 “Rogo” inquam “domina, si quid tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus, ut debeamus torti perire” Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego”ego Goldast: ergo. inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?” Non indecenti risu latera commovit Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique LO postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi