Thesauros Edebiyat Roman Satyricon

Satyricon

Satyricon Petronius Arbiter
19 Omnia mimico risu exsonuerant, cum interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur “Ideo vetui hodie in hoc deversorio quemquam L mortalium admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.” Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors non dubia miserorum oculos coepit obducere

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi