Kitap 9
15.a
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.
15.1
CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.
15.2
Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianumlulianum, uti sese audiat declamantem.
15.3
It auditum Iulianuslulianus imusque nos cum eo simul.
15.4
Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
15.5
Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.
15.6
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentemconistentem, quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
15.7
Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.
15.8
Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.