Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 9

13.17 Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem successu successu, Damsté cf. successit above; conisu, Mommsen; concessu, ω; concussu,ς. incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
13.18 Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.
13.19 Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.
13.20 Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia ManlianaManlia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
14.a Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
14.1 quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot veteribusveteiibus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.
14.2 Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: haec facies, huius facies, quod nunc propter rationem grammaticam faciei dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi