Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 9

12.7 Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum: Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.
12.8 Suspiciosum enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem:
12.9 formidulosum autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullusulius asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.
12.10 Item C. Calvus in poematis laboriosus dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur:
12.11 Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus:
12.12 et Cinna in poematis:
12.13 Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt; nam metus hostium recte dicitur et cum timent hostes et cum timentur.
12.14 Itaque Sallustius in Historia prima metum Pompei dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: Id bellum excitabat metus Pompei victoris, Hiempsalem in regnum restituentis.
12.15 Item alio in loco: Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.
12.16 Iniurias itidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia. inventu.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi