Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 9

7.2 Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodumpropeinodum visum est.
7.3 Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicrae Historiae primo, satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
8.a Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
8.1 VERUM est profecto quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia; multa enim desiderari ad multa quae habeas tuenda.
8.2 Quisquis igitur, multa habens, cavere atque prospicere velit ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit.
8.3 Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamoresclarnores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Τὸν γὰρ μυρίων καὶ πεντακισχιλίων χλαμύδων δεόμενον οὐκ ἔστι μὴ πλειόνων δεῖσθαι· οἷς γὰρ ἔχω προσδεόμενος, ἀφελὼν ὧν ἔχω, ἀρκοῦμαι οἷς ἔχω.
9.a Quis modus sit vertendi verba in GraecisGraeeis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.
9.1 QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi