Kitap 8
1
HESTERNA noctu rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII. Tabulis nox pro noctu dixerunt.
2
QUAE mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
3
QUAE in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantemoscitaitem.
3
Et adsiduo oscitantem vidit, atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.
4
QUOD Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rein non satis exploratam pro comperta posuerit.
5
QUID illud sit, quod Vergilius caelum stare pulvere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit.
6
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.
7
Ex Aristotelis libro, qui Περὶ Μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.