Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 7

2.1 FATUM, quod εἱμαρμένην Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.
2.2 Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat.
2.3 In libro enim Περὶ Προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς.
2.4 Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:
2.5 Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid futurumfiturum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur.
2.6 Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere quae super ea re scripsit huiuscemodi sententia est:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi