Kitap 6
18.1
IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest.
18.2
Post Post added by Hertz; est. Post, Lambecius. proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
18.3
Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.
18.5
Veniunt Romam decem captivi. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt.
18.6
Permutatio senatui non placita.
18.7
Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.
18.8
Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.
18.9
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.