Kitap 6
11.9
P. Africanus Pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti periuravisti, H. Meyer. sciens sciente animo tuo; si hoc ita est, qui spondet mille nummum?
12.a
De tunicis chiridotis; quod earum usum usum, added in ς. P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit
12.1
TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
12.2
Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere non indecere, suggested by Hosius; indecere (incedere R)ω. existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.
12.3
Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας.