Kitap 6
11.6
Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere: At videte levitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa Rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus, domum venit ore capite involuto, Cic. involuto. Ianitor rogat: rogat omitted by Cic. Quis tu? A Marco tabellarius. Confestim ad eam cuius causa venerat deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens— erat enim scripta amatorie, caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim illim, Lambinus; illi,ω. atque in hanc transfudisse— cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam!—nihil enim magis proprie possum dicere; ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?
11.7
Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium nequitiam appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.
11.8
M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex non et ex volo, inquit, nolo, sic ex ne et quicquam, media syllaba extrita, compositum est nequam.