Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 6

3.28 Recteque, inquit, hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum adeo eum, Hertz; ad eum, ω. verbis eluserit: Εἰ γάρ γάρ σʼ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, Χρὴ καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.
3.29 At hoc enim, inquit, plane stultitiae plenum est, eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias quod velis.
3.30 Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officiaofiicia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae pugnae et gl., ω; et omitted in ς. gladiatoriae.
3.31 Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
3.32 Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitisindoimitis necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.
3.33 Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.
3.34 Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentisargutnentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, qui alioqui fuit, Hosius; qui ante fuit, Damsté; alius, Scioppius; alio, ω. sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi