Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

3.a Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.
3.1 PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse,
3.2 quod genus Graeci ἀχθοφόρους vocant, Latine baiulos appellamus.
3.3 Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat.
3.4 tumTurn forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
3.5 Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum ilium et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit quis id lignum ita composuisset, et cum ille a se compositum dixisset, desideravit uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi