Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

17.5 nihilNillil nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
18.a In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro Rerum Gestarum Sempronii Asellionis primo.
18.1 HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit historiabistoria, quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;
18.2 eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De Significatu verborumVerborun quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium.
18.3 Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint;
18.4 historias non omnino esse id quod annales sint:
18.5 sicuti, quod est homo, id necessario animal esse; quod est animal, non id necesse est hominem esse.
18.6 Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est; annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi