Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

14.14 Tum quasi mutua recognitione facta laetos, inquit, et gratulabundos videres hominem et leonem.
14.15 Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C. C. added by L. Müller. Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi illi, John of Salisbury; ille, ω. atrocissimus leo uni parsisset.
14.16 Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.
14.17 Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
14.18 Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eamearn me penetro et recondo.
14.19 Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.
14.20 Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.
14.21 Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.
14.22 Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi