Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

14.3 Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior—est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui sui, Eussner; suis, ω. venditator—hoc autem,
14.4 quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
14.5 In Circo Maximo, inquit, venationis amplissimae pugna populo dabatur.
14.6 Eius rei, Romae cum forte essem, spectator, inquit, fui.
14.7 Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum, inquit,
14.8 immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus.
14.9 Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.
14.10 Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos datos, Hertz; datus, ω.. servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit.
14.11 Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, inquit, quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit.
14.12 tumTurn caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.
14.13 Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi