Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

13.5 Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa aequa, Boot; de qua, ω. causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
13.6 Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est: Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res res, ς; re, ω; de re, Hertz. agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.
14.a Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
14.1 APION, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurimaplurrima atque varia scientia fuit.
14.2 Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi