Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 5

9.2 Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, educto, J. F. Gronov; deducto, MSS.; destricto, Lion. regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in hostemhosterm ne rex Croesus occideretur.
9.3 Tum et hostis gladium reduxit et rex vita donatus est et adulescens loqui prorsum deinceps incepit.
9.4 Herodotus in Historiis huius memoriae scriptor est eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Ἄνθρωπε, μὴ κτεῖνε Κροῖσον.
9.5 Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit Ἐχεκλοῦς, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.
9.6 Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et aduersariosadversaries non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinclo solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.
10.a De argumentisarguments quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt.
10.1 INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt.
10.2 Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde reciproca appellaverunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi