Kitap 4
17.10
Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.
17.11
Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, obicesotobices et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus,
17.12
i litteram, quae in hoc hoc, added by Hertz. vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
17.13
Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.
17.14
Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu; spiritu, Festus; strepitu, ω. plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.
17.15
Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, nos,H. Meyer; Italos, Falster. inquit, fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse: Idae Idae, Voss; id, ω.. promúnturium, cuius lingua in altum prócit.
18.a
De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissimadignissinla.
18.1
SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.