Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 3

2.15 Torquet (inquit) medios nox umida cursus Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.
2.16 His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.
3.a De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniamquonian promiscepromise verae atque falsae nomine eius inscriptaeinscriptac feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino in pistrinum (pistrino, ς), added in ς. et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
3.1 VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.
3.2 Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus.
3.3 Nam praeter illas unam et viginti quae Varronianae vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi