Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 3

16.8 Id tam obscure atque praecise et et, added by Otho. tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his his, added by Hertz. enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.
16.9 Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.
16.10 Nam Parca, inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore.
16.11 Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis: Tria, inquit, nomina Parcarum sunt: Nona, Decuma, Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Ὀδυσσείᾳ: Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est? Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi