Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 3

16.2 veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis: tum ílla, quam comprésserat, Decumó post mense exácto hic peperit fíliam. Hoc idem tradit etiam Menander,
16.3 poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui: Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hiscehice sunt: sóletne mulier décimo mense párere?— Pol nonó quoque étíam septimo átque octavo.
16.5 eamEarn rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
16.6 Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
16.7 Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς, ex quo libro verba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi