Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 3

10.4 nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
10.5 Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.
10.6 Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus: nam die duo- duo, ς Hertz;omitted by ω.. detricesimo luna, inquit, ex quo vestigio profecta est, eodem redit, auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot quod, ω.. dies sunt curriculi lunaris.
10.7 Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait: Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi