Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 3

8.7 Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenustenus, Bentley; tenui, ω.. commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factumfittum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.
9.a Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocabuli ratione.
9.1 GAVIUS BASSUS in commentariisCommenariis suis, item Iuliuslulius Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione:
9.2 Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi