Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 20

1.16 Quid si quid si, Q2; qui si, πΖ; quis in, O; quis vi, Q; qui sin, N; quis, X. membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
1.17 Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuimodicuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio.
1.18 Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuaenutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
1.19 Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius quam quod membra inopis debitoris acerbissimo acerbissimo, Hosius; brevissimo, ω; saevissimo, Bynkershoek. laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?
1.20 Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, unus profecto in nostra memoriamemorial non Graecae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi