Kitap 20
6.35
Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est vestrorum provestrum, ut in Plauti MustellariaMostellaria in hoc versu: Vérum illud esse illud est, codd. Plant. máxima maxime, O1; maximum (maximam, Plaut. B) adeo, párs vestrorum intéllegit, cum vellet maxima pars dicere vestrum, ita nonnumquam vestri quoquc dictum est pro vestrum.
6.13
Sed proculprocu dubio qui rectissime loqui volet vestrum potius dixerit quam vestri.
6.14
Et idcircoideirco inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae, vestrum obleverunt et vestri superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.
6.15
Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.
7.a
Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum. Lemma omitted by ω; supplied by ς, omitting sint.
7.1
MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.
7.2
Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.