Kitap 20
3.3
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
4.a
Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
4.1
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut ut added by Vogel. liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.
4.2
Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται.
4.3
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα Ἐγκύκλια inscriptus est,
4.4
iussitque uti ea cotidie lectitaret: Διὰ τὶ οἱ Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ἢ ἤ, Arist.; omitted by ω. ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ καί omitted by Arist φιλοσοφίας σοφίας, Arist. κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀποριαις; τὸ πολὺ τοῦ βίου εἰσίν, τὰ δὲ καὶ ἐν ἀπ., Arist. ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρασκευαστικά.
5.a
Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa.
5.1
COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia, quae appellabat ἀκροατικά.