Kitap 20
1.a
Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.
1.1
SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.
1.2
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
1.3
In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.
1.4
Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, sit, Beroaldus; sed, ω. inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecimduodecin legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut durissima, added by J. Gronov. aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.
1.4
Obscuritates, inquit Sex.
1.5
Caecilius, non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quae scriptascript sunt minus percipiunt culpa vacant.