Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

30.3 At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae Beroaldus; tranquilla, MSS. sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.
30.4 Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.
30.5 Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.
30.6 Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.
30.7 Nam de austri flatibus ita scripsit: Ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ, contra autem de boreaborca,
30.8 quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo: Καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.
30.9 Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi vi, ς; ut, ω. quadam propelli sursum sursum, ς; rursum, ω.. atque subici. Id enim significat verbum ὠθεῖ,, sicut alio in loco:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi