Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

29.14 Ad postremum igitur dominus filio: Valeant, inquit, amici cum propinquis. Afferes primo luci primo luci, P; prima luce, ω. falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.
29.15 Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, Tempus, inquit, est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.
29.16 Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.
29.17 Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia.
29.18 Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur,
29.19 alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus?
29.20 Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:
30.a Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
30.1 Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt lacuna indicated by Mommsen, who suggested: animadversum est ut diversus sit ab eo quem faciunt, which is followed in the translation. in mari austri atque Africi.
30.2 Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi