Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

26.13 frondes olearum a Vergilio flavae dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: Cédo tuum tuum, Fleckeisen; tum, ω. pedém mi, added by Peerlkamp. lymphis flávis fulvum ut Púlverem Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi, permulsis, ω. ábluam, Lássitudinémque minuam mánuum manum, ω. mollitúdine.
26.14 Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior;
26.15 inde ei nomen quoque esse factum videtur.
26.16 Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi coloriscolors plures aput Graecos quam aput nos nominantur.
26.17 Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,
26.18 neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.
26.19 Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπις, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.
26.20 Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi