Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

24.7 Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae aridae, ς Macr. iii., 17. 9; autem, ω. et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum natum, ς, Macr.; tamen, ω. e terra, vite, arbore, promiscepromise atque indefinite largita est.
24.8 Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
24.9 Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida haedo redditur.
24.10 Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis: Legem vitemus Licini.
24.11 Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque conviviorum, added by Hertz.; cenarum, Salmasius. gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
24.12 Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi