Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

2.10 Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.
2.11 Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.
2.12 Quid autem super huiuscemodihuiuscemlodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.
2.13 Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. Ti added by Skutsch. Sempronius Gracchus iterum, iterumque, ω. Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consulicosuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.
3.a Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserintimmiseurint h litterae spiritum.
3.1 H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eamearn veteres nostri plerisque vocibus verborumverborLum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi