Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 2

22.9 Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori.
22.10 Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat—volturnum Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto nominenominee, quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales:
22.11 aquilo, volturnus, eurus, quorum medius eurus est.
22.12 His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: caurus, quem solent Graeci appellare appellare, added by Hertz. ἀργεστήν: is adversus aquilonemaquilonein flat; item alter favonius, qui Graece ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius Africus, qui Graece λίψ: is is, added in ς. adversus volturnum facit.
22.13 Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur.
22.14 Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur.
22.15 Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine septentrionarius, Graece ἀπαρκτίας appellatus.
22.16 Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi