Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 19

1.18 Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας id est visa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκαττατιθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, Kronenberg transfers οὐδὲ προσεπιδοξάζει to § 20, after συγκατατίθεται. sed abicit respuitque nec ei metuendum esse in his quicquam videtur.
1.19 Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super istaistare disserunt, utuntur.
1.20 Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidineformidinie inani territantibus.
1.21 Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi