Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 19

10.7 quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi unaque ibi supplied by Hosius. sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
10.8 Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est.
10.9 Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum in horninur doctorum supplied by Carrio. notius.
10.10 At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?
10.11 Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
10.12 Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
10.13 Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus renotus, Hosius; motus, ω; ignotus, Hertz. huiusce versus sensus: Íincertencerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi