Thesauros Edebiyat miscellany Noctes Atticae

Noctes Atticae

Noctes Atticae Gellius, Aulus

Kitap 19

9.7 Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianumlulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
9.8 Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia AlcinoumAlcinum Alcinum, Hertz (cf. Hor. Ep. i. 2. 28 ff.); arcinnum, ω; Apicium suggested by Hosius (cf. Sen. Ep. cxx. 19). vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis mollitiis, Hertz; multis, ω. anteiretis.
9.9 Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi