Kitap 19
8.3
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto: Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, harenas vitiose dici existimat, quod harena numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque caelum neque triticum;
8.4
contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut armaarina circa arma, Q; castra, arma, Vogel. et moenia et comitia et inimicitias—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
8.5
De caelo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figurafigure multitudinis perpetua censeantur;